med6824.87 v-16 csg876.210-26 bpt100.38-3 bnf16668.5-b15 bnf7558.17 v-4 bnf7551.111-a10 bmo296.24-b18 II De syllaba. MANUSKRIPT-LINKS AUSBLENDEN APPARAT EINBLENDEN
1 | Syllaba est comprehensio litterarum, vel unius vocalis enuntiatio, temporum csg876.211 capax, quia omnis syllaba aut brevis est, et tempus recipit unum, quod atomum metrici vocant, ut pater; aut longa est, et duo recipit tempora, ut mater. Hic enim ma, cum dicimus mater, longitudinem sui circumflexus tantum temporis bis occupat, quantum pa semel, cum acute dicitur pater.bmo296.25 |
2 | Sunt igitur longae syllabae, sunt breves, sunt communes; sed longae duobus modis fiunt, natura et positione. Natura quidem bifarie, aut productione videlicet singularum vocalium, ut navis, sedes, finis, omen, unus; aut duarum coniunctione, med6824.88 r quod diphthongum vocant, ut aevum, poena, augustus, Eurus, hei: ut Arator: Hei mihi! iam video subitis lapsura ruinis. Condita fama diu templi quoque nobilis aedem. |
|
3 | Vel cum dicimus Tydeus Tydei, ubi e et i non separamus, sed coniunctim proferimus, ne quintam potius quam primam declinationem significet: hoc Graeca nomina bnf16668.6 sortiuntur; in Latinis non invenitur haec diphthongus. Positione autem longae fiunt syllabae modis sex: cum correpta vocalis aut in duas desinit consonantes, ut ast; aut in unam duplicem, ut dux; aut in unam desinit consonantem, csg876.212 et excipitur ab altera, ut arca; aut excipitur ab x duplici consonante, ut axis; aut ab i loco consonantis posita, ut Troia, quae positio nonnunquam in metris tres dividitur syllabas bnf7558.18 r ut est illud, Arma virum tabulaeque et Troia gaza per undas; | aut desinit in consonantem, et excipitur ab i vel u positis in loco consonantium, ut advena, adiumentum. |
4 | Breves vero sunt syllabae quae horum nihil habuerint; quod vero quidam inter longas bpt100.39 syllabas non annumerant, dum autumant, cum correpta vocalis excipitur a duplici littera z ut Mezentius, aut a duabus consonantibus, ut acre vel acris, falluntur. Nam et z quoties in eadem parte orationis brevem sequitur vocalem, potest eam producere, si ita voluerit poeta, ut gaza. |
5 | Cum vero med6824.88 v parte aliqua orationis in brevem vocalem terminata, sequens sermo a littera z incipit, nullam producendi habet potestatem; unde est: Et nemorosa Zacynthus. |
6 | Et r littera liquens eodem modo sicut et l, cum in medio sermone brevem sequitur vocalem, praecedente qualibet consonante, potest hanc poetica licentia facere longam; cum vero utralibet liquida sequens consonantem in capite fuerit sermonis, non potest longam facere vocalem, bnf7551.112 quae in fine verbi praecedentis naturaliter brevis extiterat. |
7 | Sunt item syllabae quae csg876.213 utroque modo et natura, scilicet, et positione, longae sunt, ut dens, gens, mons, fons, frons. |